Rozmiar: 15909 bajtów

- 119 -

1339. Mai 7. Liegnitz.

Der Rath der Stadt bezeugt, dass Tilo, der Sohn des ehemaligen Erbvogtes Tilo, den Verkauf des betreffenden Theiles der Erbvogtei bestätigt habe.

Nos consules ciuitatis Legniczensis, videlicet Cunadus Hezler, magister ciuium, Claus de Lubec, Cristanus Hammonis, Hermannus Clare, et Nicolaus Ulrici, consules, Luther, Colbel, Wencezlaus, Jacobus Hanebalke, Taczco Brocotendorf, Nicolaus Phutor, Petrus Echardi et Petrus de Vrowenstat, scabini ibidem, notum vniuersis facimus presentibus publice profitentes, quod nobis consilio presidentibus et propter negocia ardua ciuitatis tractando congregatis, propter hoc ad nostram presenciam Tilo filius aduocati Tilonis quondam hereditarii Legniczensis vna cum Franczkone aduocato hereditario ibidem, idem Tilo sanus mente et corpore fassus est voluntarie, se ratam et gratam habere vendicionem medie aduocacie hereditarie ciuitatis dicte Legnicz, eius videlicet partis, que eum in dicta media parte contingebat, cum videlicet manso agrorum, necnon ortis, censibus maccellorum, bancorum panum, stacionum, si qui sunt, balneorum, fartarii, quod wlge Kutelhof vocatur, cumque officijs, dignitatibus, auctoritatibus omnibusque ad eam pertinentibus de iure vel gracia quibuscunque vocentur nominibus, siue hic expressis siue non, abrenuncians viua voce perpetuo omni accioni, quam vnquam in dicte partis aduocacie facere possumus, de iure vel de facto in forma repeticionis, inpeticionis, allocucionis, clam vel in publico hic et vbique, promittens bona et sincera ode et absque doli capcione cuiuslibet dictum Franczconem et suos heredes et legitimos snccessores in dicto partis aduocacie quieta et pacifica possessione partim vel totim aliquo predictorum modorum aut quomodolibet aliter nullatenus impedire. Super quo a partibus vtrisque rogati presentem dedimus litteram sigillo ciuitatis nostre roboratam. Datum in crastino Ascensionis domini, anno domini M° trecentesimo tricesimo nono.

O. d. St. L. No. 52. An Pergamentstreifen das grosse, nur am Rande beschädigte Reitersiegel.a


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów